monumenta.ch > Plinius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 20, 16
{VIII} sativae quoque derasae sucus tepefactus auribus medetur; caro eius interior sine semine clavis pedum et suppurationibus, quae Graeci vocant ἀποστήματα. decoctae autem universae sucus dentium motus stabilit et dolores inhibet; vinum cum ea fervefactum oculorum etiam impetus. folia eius cum recentibus cupressi contusa et inposita, ipsa quoque tosta in argilla ac trita cum adipe anseris vulneribus medetur.